loading/hleð
(10) Blaðsíða [4] (10) Blaðsíða [4]
pag. 3045. In Collectíone Arna'Magnæana Bibliothecæ Univerfitatis Havnienfis, leg'* tur in Codicibus Knytlinga-Sagæ chartaceis n. 16, 17, 19 inFolio, fub titulo: páttr flf Blódeigli; lecta quoque olim fuit fingulatim in Cod. chartaceo N. 592 f. 4tæ, fed ibi nunc defíderatur. Recenfio quippe, quam Knytlingafagæ auctor recepit, habetur in omnibus hujus Hiíloriæ Codicibus, ex quibus præcipue nominabimus n. i§, manu Magnæi defcriptum, quemGrainmius in fua editione, ad finem non perducta, fecutus fu'c* Omnibus rite comparatis patebit, duas esfe Narrationis de Egillo Sangvineo recen- fiones, unam, quam Codex Flatpyenfis fequitur, alteram, quam Knytlingafaga fuis de Canuto Sancto relationibus intexuit. Utriusque rationes mutuamque relationem nota- re, et hujus esfe loci, et ad crifín Hiftoriæ Canutidarum aliquid facere, videtur. In rei expofitione, quam Codex Flateyenfis habet, major brevitas, majorque fim- plicitas deprehenditur. Vix opus eft nifi Cap. I noftræ editionis a verbis: Ragnar héc . . . usquead: alhnikil hermadr, juxta Cap. 33 Knytlingafagæ ponere, ut de utriusque discrimine lector fibi perfvadeat. Hocenim, Iicet res eadem maneat, verbis tamen ab eo aliquantum abludit; fic vero habet: ’iRagnar hét madr, liann var danfkr madr, ok ”ættadr fudr á Jótlandi, hann var rikr madr ok átti bu þar fem heita Ragnarftadir, þat ’’er í Rípa Biskupsriki, þar er ok vatn pat er vid hann er kénnt ok heitir Ragnarsfiór. ”Ragnar hafdi verit kær vinr Sveins konungs Ulfsfonár, ok hanurn þiónat jafnann med* ’’ann þeir voru á lífi bádir. Eigill hét fón Ragnars, hann var hinn mefti atgiörfsmadr, ’’manna meftr ok fterkaftr, vígr hverium mannibetr, ok allmikíll hermadr." Quæ in Cod. Flat. mox adduntur de Bornholmiæ fitu, Knytlingafagæ auctor transtulit ad Cap. 32, quod geographicam et topographicam, habita maxime ratione ecclefiaíticæ diviíionis, Daniæ deícriptionem exhibec. Rurfus fub finem Capitis Imi recenfíonis noftræ Regis ad Egillum prima vice, qua coram ipfo comparebat, alloquium brevius nervofiusque quain in Knytlingafaga reperitur. Sed in nullo Capite magis obíérvatur expofítionis, quæ in Codicis Flat. narratione dominatur, major brevitas finceritasque, quam in Cap. VIlmo, cum Cap. Knytlingafagæ XLmo collato. Regis ad Bornholmiain iter, e navi efcenfío, loci, úbi combufta navis Norvegica esfet, indagatio, aggresfio in Egillum facta, ejus depre- heníio, ad Regem deductio. ultimumque cuin Canuto colloquium, in Codice FJateyenfi fic narrantur, uc legenti celebre illud: vení, vidi, vici, in mentem veniat. In Knytl. Saga fingula ifta pluribus verbis et operofius traduntur, atque ita vi narrationis multum dece- dit. Animadvertitur denique in recenfione quam dedit Knytlingafaga, ftudiuin ad Re- gis pro religionis caufa fervorem, lectoris animum vocandi, et e rebus ejus geftis, in fioc etiam evento, eas urgendi pluribusque verbis expingendi, quæ Regis religiofitatem teftari viderentur. Si ergo fimul fumiinus, quæ ex utriusqve recenfionis hujus hiftoriolæ compara- tione concludi jure queunt, hoc fere prodit de utraque judicium: narratio Codicis Fia- teyenfis brevior eft fimpliciorque, et oinnino talis, quæ in eo cogitari poteft, qui ex ore rem narrantis relationem defcripferit. Huic repræfentationi nihil obeft nifi hiftoriolæ finis, ubi refertur, iftud de Egillo fupplicium uti multis displicuisfe, ita optimates exci- tasfe ut adverfus Canutum arma fumerent. Sufpicor itaque, hancobfervationem aliquanto ferius additam, nec in primis commentarii exemplaribus lectam fuisfe. Knytlin* gafagæ auctorem, præeuntibus aliis viris in hiftoria boreali verfatisfímis, credimus cum Collega noftro S. Ven. P. E. Mullero (Sagabibliothek T. 3. p. 123. fequ.) fuisfe Olaum Thordi Hvitaíícald, Snorronis Sturlæi e forore nepotem, qui anno 1237 peregrinaba- tur, deinde in Islandia nomotheta erat, poftea in Valdemari victoriofi aula aliquamdiu vivebat et a. 1259 moriebatur. Is cum Canutidarum, uti ipfius majores Regum Norve- gicorum, Hiftoriam concinnare inftituisfet, operæ pretium duxitCommentarium de Egill° Sanguineo, quippe qui ad rein fuam egregie faceret, totum inferere, mutatis tamen hic illic in expofitione nonnullis, et ad majorem loquacitatem ambitiofiusque pro ævi fui ingenio temperatis, atque ad ideas de religione tum dominantes accommodatis. Si de tempore quæris, quo evenerint quæ de Egillo hic narrantur, accidisfe ea de- buernnt inter arinos 1080 et 1086; ille enim regni Canuti Sancti initiuin, hic ejusdem finis erat. Ea polfquam pluribus annis ore hominum cuin alibi tum in Islandia circumlata fuerant, feculo fere interjecto calamo demum confignata, etficfingulatimlecta, paucisinu- tatis, fuisfe videntur, donec ab O.lao Thordi Hvitaíkald Hiftoriæ Canutidarum, quæ in- ter annos 1241 & 1250 probabiliter confecta fuit, confilio hujus auctoris convenienter, inferta ad nos denique pervenirent. Hæc præfaminis loco fufficiant; nunc ipfa dabitur % • Narrntio


Commentarium de Egillo

Ár
1822
Tungumál
Ýmis tungumál
Blaðsíður
24


Beinir tenglar

Ef þú vilt tengja á þessa bók, vinsamlegast notaðu þessa tengla:

Tengja á þessa bók: Commentarium de Egillo
http://baekur.is/bok/ae8ad649-a3ac-4439-a93f-e6beb5109dc9

Tengja á þessa síðu: (10) Blaðsíða [4]
http://baekur.is/bok/ae8ad649-a3ac-4439-a93f-e6beb5109dc9/0/10

Vinsamlegast ekki tengja beint á myndir eða PDF skjöl á Bækur.is þar sem slíkar slóðir geta breyst án fyrirvara. Notið slóðirnar hér fyrir ofan til að tengja á vefinn.