loading/hleð
(10) Blaðsíða [4] (10) Blaðsíða [4]
quid habet de morbi origine. Tertia quædam ejusdem Hiftoriæ receníío MSta, ab utraque hic et illic disfentiens, quæ in exemplari collectionis dictæ Hryggiarftyckir, quod Raílcius nofter in fno per Jslandiam itinere accepit mecumque communicavít, Jutiam quoque, ceu locum Kegi fatalem, nominat. Juxta hæc omnia crederes Islan- dicos fontes in fupremis Magni Boni fatis confentire, quod videlicet Rex in Jutia íit mortuus; notandum tamen, videri Snorronem memoriæ lapfu Sudathorp nominasfe, in illo enim oppidulo Svenonein Aftrithidam e vita excesfisfe certum eft, ideoque vix credendum, Regem etiam Magnum ibifatis functum fuisfe. Quando fcriptores Ang- lici referunt, Magnum, cum moliretur Angliam clasfe fua aggredi, in freto Örefun- dico de fua navi in undas delapfum interiisfe, haud íine partium ftudio id faciunt, rati quippe, numen ambitiofa ejus confilia ita in nihilum redegisfe. Tertiam relationem continent hæcce Saxonis Grammatici verba (Hift. Dan. L. X. in flne): ”Sueno de- ’Tperatis jam rebus in Scaniam profectus, Sueciain revifere proponebat. Quem Mag- ”nus concitato animi impetu fubfecutus, cum oppidum Alexthathiam (o; Alfied in ”Sialandia ) prœteriret, deturbato per occurfurn leporis equo, tnmco, cujus praacuti 'forte fiipites eminebant, adactus extingvitur: corpus ejus Norvagiam relatum ”Thrandemi in regiorum monumentorum area fepulturam posfedit. Ita Suenoni an- ”guftisíimis fortunæ cafibus implicato, omnique mortalium ope defecto, præíidiuin ”fupernæ pietatis affulfit, regnumque, quo illum fortunæ iniquitas fpoliavit, ejusdem ”beneficium reddidit.” Islandicum, quod nunc edimus, Anecdoton, commentarium et quidem luculentisfímum dedisfe videri poteft in iftum Saxonis locum; unde con- cludimus, ex bono fonte, eodem forte, unde So.xo fua fumfit, auctorem haufisfe. Nec defunt in aliis auctoribus indicia, quod divulgata jam olim fuerit de tali Regis Magni obitu relatio; nam tefte Suhmio, inedita Hiftoria Norvegica, anno 1170 con- fecta, Regem in Sialandia defunctum fcribit, et Cornelius Hamsfðrt in Serie Regum Daniæ a Dano ad Frideric. II. (Langebek Scriptor. Rer. Danic. T. I. p. ig) fimile Re- gis infortunium memorat, quamvis alium huic eventui locum asfignans. ,,Moritur, ait, MagnusBonus anno 1046 ad Halmftadum, (forte pro Aljieci errore pofitum) equo excusfus fracto thorace.n Opufculi hujus auctorem Sagas antiquiores confuluisfe, docet diferte Cap. III. nbi de controverfiis Magnum, Haraldum et Suenonem intercedentibus mcntionem fa- ciens, lectorem ad longiores de illis hiftorias ablegat. Credibile eft, eum vel Snorro* nis Heimskringlam, vel Sagas, quæ hujus fontes conftituunt, verbis fuis innuísfe. Inalterolococap. V. occurrente, ubi duo Clerici Rupertus etAdalbertus dicuntur a ter- ris meridionalibus ad Suenonem Aftrithidam venientes, hunc ab EgiIIo abalienasfe, incertus esfe poteris, utrum auctor fcriptam quandam hiftoriam, de duumviris iftis agentem, an traditiones modo ore circumlatas, cogitaverit. Res ipfa nil habet a fide alienum; nam non novum tunc erat, clericos nuper ad terram delatos rebus cum re- gionis gubernatione cohærentibus mox fe immiscuisfe; fed atrocitas, qua nofter ca- íumnias ulcifcebatur, quibus illi ipfum apud Suenonem læferant, bonisque fuis exui fecerant, Egillo nomen malefici deinceps contraxit. De tempore, quo confcriptus fit libellus, in tanta ejus brevitate vi?t operæ pre- tium eritlonge disferere. Cuin ftilus univerfe antiquum íapiat, et prorfus ei fimilis íit, quem Sagæ antiquiores fervant, jure poterit ad feculum XIV referri. Sunt pau- cisfima loca, in quibus rccens quid in dictione videre nobis videmur, uti in fententiis hic illic parenthetice appofitis, in cxpresfione initio Cap. VII. ’ad .... undan-teknum” &c. Verum illa malumus peritioribus judicanda relinquere, imprimis, cum non certo fciatur, quid ex iftis-librariis ferioribus fit tribuendum. Quæ Cap. In,<v legun- tur, vix ab ullo auctore, fec. XIV antiquiore, exfpectari posfunt. Teftantur certe fcriptorem, qui de eventuum vi et nexu, præcipue de ratione, qua imperiofitas eccle- íiafticorum æftimanda esfet, libere judicare asfvevisfet; uti omnis libelli tenor pris- cam finceritatem, fimplicitatem, verique ftudium loquitur. Annorum feries, quos hæc hiftoriola complectitur, conftitui poteft ab a. 996 ad 1047; illo enim Asbiörnus Urbanus (hiin Prude) fub Suenone Furcibarba mortuus eft, eique Egillus frater in Vendeliæ præfectura fuccesfisfe videtur; anno vero 1047 Magnus Bonus fato functus ab Hiftoricis fumitur, Regisque mortem Egilli per As- mundum Grankelidein trucidatio in íylva Sorana mox fecutaeft. Cum in exemplari noftro nulla Capita appofita esfcnt, ipfi Lectorum gratia Hi- ftoriola»n fic diftribuimus, uti argumentum pofcere videbatur. Hæc præfaminis loco obfervasfe fufficiat; nunc, textum Islandicum cum verfione Latina dabiinus.


Publicatur prolusionis loco anecdoton Islandicum

Anecdoton Islandicum de Egillo Vendilskagensi, Jutiæ septentrionali, sub rege Canuto Magno et proximis ipsi succesoribus, præfecto
Ár
1820
Tungumál
Ýmis tungumál
Blaðsíður
28


Beinir tenglar

Ef þú vilt tengja á þessa bók, vinsamlegast notaðu þessa tengla:

Tengja á þessa bók: Publicatur prolusionis loco anecdoton Islandicum
http://baekur.is/bok/03876d61-740b-4b3f-9818-89133a42c640

Tengja á þessa síðu: (10) Blaðsíða [4]
http://baekur.is/bok/03876d61-740b-4b3f-9818-89133a42c640/0/10

Vinsamlegast ekki tengja beint á myndir eða PDF skjöl á Bækur.is þar sem slíkar slóðir geta breyst án fyrirvara. Notið slóðirnar hér fyrir ofan til að tengja á vefinn.