loading/hleð
(14) Blaðsíða 10 (14) Blaðsíða 10
10 aliqua de industria quæsita laborare, nullo modo concedere possumus. IVihil aliud vult Apostolus, nisi ut iis, qui Christum professi erant, in mentem revocet, sacram cocnam, quam celehrandam tradiderat, non esse humanum inventum, sed ab institntione Domini originem trahere, quemadmodum nos etiam nostro iure adseverare possumus, nos sacramenta ecclesiæ nostræ a Domino accepisse. Paulus boc loco eodem modo loquitur, quo paulo post in eadem epistola 15, 3: nccQtðwxcc v(,uv év jiqwtois, o xai nccQthafiov, ubi vix quisqam existimabit, eum revelatione Domini cog’nitum habuisse, quibus testi- bus is post resurrectionem adparuerit. Yerum etiamsi statuilur, Paulo de sacra coena peculiarem aliquam revelationem contigisse, vix tamen contendet quisquam, unumquodque verbum in narratione, v. c. /LitTU r6 ðsinvrjaai, ei revelatum fuisse, atque adeo quæstio illa revertitur, quomodo congruentia Pauli cum Luca in hac narratione explicanda sit. Hic autem minime veri- simile est, Lucam in hac narrationc, quam certe, quemadmodum coeteras narrationes, a testibus oculatis, scripto vel ore, accepit, literis mandanda epistolam Pauli ad Corinthios evolvisse, ut unum liunc locum describeret, quum multo propius sit statuere, Paulum, quum Corinthiis institutionem sacræ coenæ copiosius exponere vellet, scriptam aliquam relationem de vita Domini inspexisse vel memoria tenuisse, quam ipsam Lucæ fuisse, ex conscnsu ad- paret. Sunt etiam alii loci, qui Paulum Evangelium Lucæ legisse produnt. Ita verba Pauli 1 Cor. 10, 27: fluv ro nu.QuTtOt/itvov v/ilv EGxIitre non pos- sumus, quin ad eífatum Christi apud Lucam 10, 8: 'Ea&itre rcc naQarix)e~ /itva v/itv referamus. Iis autem, qui nobiscum authentiam prioris epistolæ ad Timotheum agnoscunt, maxime notabilis erit locus 1 Tim. 5, 18: Æytt. yaQ 7j yQurfiij• fíovv u/.oiúvtu oi’ rpt/jWGíií■ xal d£tos 6 ÍQyÚTrjcTOv/ua&ovavTov. Lltima verba neque ex Lcv. 19,3 neque ex Deut. 24,15 desumta esse possunt, leguntur autem ut eífatum Christi Matth. 10, 10, cum aliqua tamen variatione («á/oe yag 6 tgyáTtji tijs Tgocprjg uvtov ígtiv) , ad verbum vero apud Lucam 10, 7. lYihii est, quod nos statuere cogat, Paulum hæc verba aliunde desumta adle- gare, ncque in iis vulgare proverbium, iisdem verbis, quibus tam apud Pau- lum quam apud Lucarn legitur, expressum, agnoscere possumus; videnlur autein illa verba ex Evangelio Lucæ Apostoli animo obversata fuisse, iisque


De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio

Ár
1846
Tungumál
Latína
Efnisorð
Blaðsíður
24


Beinir tenglar

Ef þú vilt tengja á þessa bók, vinsamlegast notaðu þessa tengla:

Tengja á þessa bók: De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745

Tengja á þessa síðu: (14) Blaðsíða 10
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745/0/14

Vinsamlegast ekki tengja beint á myndir eða PDF skjöl á Bækur.is þar sem slíkar slóðir geta breyst án fyrirvara. Notið slóðirnar hér fyrir ofan til að tengja á vefinn.