loading/hle�
(15) Blaðsíða 11 (15) Blaðsíða 11
II atl communem illam sententiam, quam inculcare voluit, exprimendam usus est ^). Quurn vero iarn Moshemius, Lucam tunc temporis Evang-elium smim conscripsisse neg’et, neque igitur ad scriptum Evangelium hoc loco respicere potuisse Apostolum, contendat* 2), multo magis hac nostra ætate, quum tam diu sumrnis virihus artis criticæ periti scripta Evangelica quantum freri pot- est posteriori tempori adsignare adnisi sunt, exspectandum erit, ut illa sen- tentia, Paulum Evangelium Lucæ legere potuisse, omnium fere suffragio explodatur. Fortassis tamen ipsa dubitandi lihidine eo perducta res est, ut ingenuus lector, inissis præconceptis opinionibus, secum consideret, num revera aliquid obstet, quo minus Lucam Evangelium suutn tam mature conscripsisse, ut Paulus, quum priorem ad Corinthios epistolam exararet, id legere potu- erit, statuamus. Nos quidem non movet, quod Crednerus3) aliique adse- rant, non multum temporis interfuisse inter Evangelium et Acta Apostolo- rum conscripta, quæ quidem non ante literis mandata esse possunt, quam Paulus biennium in custodia Romana transegerat. lllud enim unde sciunt? quo iure statuimus, Lucam, primo scribendi experimento facto, in lioc studio perseverasse, et utrumque librum non longo intervallo concin- nasse? Multo verisimilius videtur, Lucam, quum Evangelium suum compo- suisset, idque coetibus christianis acceptum esse comperisset, materiam novi operis collegisse, neque ante elaborasse, quam ad novam epochain vita Pauli perducta esset. Abrupta enim huius libri conclusio indicare videtur, in animo habuisse Lucam narrationem in alio opere continuare, id quod non effectum csse vehementer dolendum est. Veteres quidem ecclesiæ scriptores nec non in codicibus subscriptiones Evangelium Lucæ ad antiquiora tempora referunb his autem testimoniis, per se incertis sibique invicem contradicentibus, nulla fides haberi potest. Verum enimvero, qunm passio Christi maxima proba- bilitate ad annum Romæ 782, nostræ æræ 29, referatur4), quumque, ut >) Cfr. ffit'rarfc, 38íífenfcí)aftlicije Jtritíf fcer el’ang. ©efcfiiájtc II. 984. sq. 2) (Srtlárung fceá 2ten SStiefeá an fcie ©emeinfce ju Scrintljuá, tyerauðg. fccn SEinbljeim. @. 441. J) (Sinleitung in bai 9t. $. I. 159. *) Vid. Programma nostrum Dc momcntis chronoJogicis in yita Jesu Cliristi pag. 16, 2*


De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio

Ár
1846
Tungumál
Latína
Efnisorð
Blaðsíður
24