loading/hleð
(11) Blaðsíða 7 (11) Blaðsíða 7
7 Favent itaque omnino testimonia antiquitatis, quibus inniti quiilem minime seeurum, quæ autem temere negligere nullo modo probari potest, illi opinioni, íuisse Lucam illum legatum, quem quærimus. Hanc vero sen- tentiam Riicbertus evertere studuit observando, Lucam Paulo in ultimo iti- nere ex Macedonia per Acbaiam adesse non potuisse, quum de boc itinere nihil fere habcat, quod narret (Act. 20, 2 sq.), neque ante in comitatu eius reperiatur, quam is Philippis Hierolymam proíicisceretur (v. 6). Diligentius autem rem cxaminanti hæc diíficultas plane evanescere videtur. Quantum ex Act. cap. 16mo colligere licet, Lucas, quum anno 52 — iuxta temporum rationem, quam alio loco illustrare conati surnus1) — Paulum ex Asia Phi- lippos comitatus esset, in hac urbe remansit. Paulus interea Iate vagabatur, Corinthi et postea Ephcsi diu commoratus, versus íinem anni 57 Macedo- niam revisit, unde alteram ad Corinthios epistolam scripsit. Tribus deinde mcnsibus in Achaia consummatis, in Macedoniam rediit, Philippis autcm in Asiam enaviganti Lucas denuo adest (Act. 20, 6). Lucas itaque annis interiacentibus, aut semper, aut maxima ex parte, Philippis sedem íixisse videtur. In hac igitur urbe Paulus, ex Asia veniens, eum iterum invenisse videtur; quid ergo veri similius, quam Apostolum, quum comitem Titi quæreret virum auctoritate præcellentem, sive ex ipsis Philippis, sive ex urbe aliqua in vicinia sita legatio fieret2), Lucam elegisse? Ex hac legatione Lucam rediissc statuendum est, non enim Corinthi, sed Philippis demum, Paulo abeunti se comitem adiungit. In lioc itinere quum parum cuin Paulo conversatus esset Lucas, parum habuit, quod de eo referret, neque multum narratione dignum in eo Paulo accidisse videtur, nisi quod ad eius cum coetu Corinthio coniunctionem adtinet, talia autem coetuum dissidia Lucas adtingere non solet. De se ipse Lucas semper silet, nisi quod se, quum Paulum in itinere sequeretur, modeste comitatui eius insereret; neque hoc loco ullam causam habuit, cur illam legationem, per se non magni quidem momenti, commemoraret. *) Annalium Paulinorum adumbratio pag. 18. 2) Cfr. @(tmecfenbimj«, Ueber ben 3'necf bet SJf'cfíelgefcfjietite @. 27 ff. ct S’iennbcr, ©efrfiieíjtc bet iPjlansnnð ber (briftl. .fíitdje I. 340 f.


De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio

Ár
1846
Tungumál
Latína
Efnisorð
Blaðsíður
24


Beinir tenglar

Ef þú vilt tengja á þessa bók, vinsamlegast notaðu þessa tengla:

Tengja á þessa bók: De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745

Tengja á þessa síðu: (11) Blaðsíða 7
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745/0/11

Vinsamlegast ekki tengja beint á myndir eða PDF skjöl á Bækur.is þar sem slíkar slóðir geta breyst án fyrirvara. Notið slóðirnar hér fyrir ofan til að tengja á vefinn.