loading/hleð
(12) Blaðsíða 8 (12) Blaðsíða 8
8 Observavimus supra, fratrem illum, qui cum Tito mittebatur, insigniora omnino habuisse merita, quibus ab aliis distinjjueretur. Minime autem idcirco existimamus, Apostolum verbis év rco svayyeXíco sig-niíicare voluisse, librum, qucm iam Evangelium vocamus, ab eo conscriptum esse; bene enim novimus, narrationes de vita Domini illo tempore nondum hac denominatione insignitas fuisse, neque, si id indigitare Paulus voluisset, tam ambigue locu- tus fuisset, hæc enini verba nihil aliud indicant, quam illum præclaram ope- rain præstitissc ”in ministcrio evangelii, ad evangelium promovendum”, quemadmodum mox 2 Cor. 10, 14 legitur : 'Aygi yap v.uí vfscov écp&áaafisv iv tcÖ svayyslíco tov Xqigtov, et Phil. 4, 3: al'rivsg év tco svayyelico csvvífthpáv fioi, et 1 Thess. 3, 2: csvvsqyov tov ■Otov év tco svuyyth'co tov Xqicstov. IVibiloininus nostra fert opinio, Paulum hoc loco ad Evangelium scriptum Lucæ respexisse, nullam enim causam habemus, cur cxistimemus, Lucam in adnunciatione evangelii, quæ ore fit, insigniorein graduni tcnuisse, quum contra scriptorum laude sine dubio per omnes ecclesias floreret. Constat, veteres Paulo partem aliquam in scriptione Evangelii Lucæ tribuisse. Hoc si quis cum MoshemioT) existimat significare ”Lucam ea, quæ de CInislo scripsit, ex Paulo, quem comitabatur, audivisse”, fuisse igitur inter eum et Paulum eundem nexum ac inter Marcum et Petrum, nihil magis a vero abhorret; repugnat id prorsus declarationi ipsius Lucæ in fronte Evangelii, et ad partes Evangelistæ, si huic voci hanc significationem, quæ iu N. T. nusquam occurrit, tribuimus, suscipiendas nemo minus idoneus Paulo esse poluit, qui omnia ab aliis narrando acciperet, neque multum cum testibus oculatis conversatus esset. Quodsi vero partes Paulo in hac re tribuen- dæ ita circumscribantur, ut eumliberalioreanimi sensuLucam imbuissedicamus, nec non doctrinam evangclicam de iustificationePaulum ei familiariorem reddi- disse* 2), non est, cur adversemur. Huic tamen observationi minus ponderis tri- buimus, qucmadmoduin etiam pleraque, in quibus congruentiam interPaulum et Lucam reperire sibi visi sunt viri docti, prætermittimus. Sunt autem loci non- *) Dc rcbus Cliristianorum ante Const. M. pag. 87. 2) Scliott, Isagoge in libros Novi Fœdcris sacros pag. 101 sq. ©uetiÆe, SBeíttáge jat @íb= leítung inð St. @. 49 f. Eiusdcm ©ínleitung in baá Sí. X. @. 275 f.


De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio

Ár
1846
Tungumál
Latína
Efnisorð
Blaðsíður
24


Beinir tenglar

Ef þú vilt tengja á þessa bók, vinsamlegast notaðu þessa tengla:

Tengja á þessa bók: De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745

Tengja á þessa síðu: (12) Blaðsíða 8
http://baekur.is/bok/affa548f-612e-4e36-942a-6b907f53d745/0/12

Vinsamlegast ekki tengja beint á myndir eða PDF skjöl á Bækur.is þar sem slíkar slóðir geta breyst án fyrirvara. Notið slóðirnar hér fyrir ofan til að tengja á vefinn.