(8) Blaðsíða 4
4
Quod ad illum v. 22 indigitatum fratrem adtinet, si{yna, quibus dig-no-
sceretur, adeo communia sunt, ut omnis spes eius inveniendi abiicienda
sit. Insig’niuntur is eiusque itineris socius v. 23 tamquam dnoaroXoi exxfoj-
aicov, quod vocabulum ab interpretibus tantum non omnibns cum Cbryso-
stomo de missione aliqua ab ecclesiis iis mandata (ímo éxxhyaiwv nfficpOí'vTeg)
intellig-itur, nequc ad tale mandatum quidquam aliud requirebatur, quam
species quædam honestatis et integ-rifatis, qua certe haud pauci g'audebant.
Nos quidem hanc interpretationem falsam esse suspicamnr, quum non nisi
unus liorum fratrum a coetibus electus essct, qui donum illud cum Paulo
deferret, alter vero a Paulo ipso missus esset, neque ijjitur ecclesiarum
legfatus dici potuerit. Hæc eíiam intcrpretatio insequenti vocabulo fortiori:
Xqigtov haud convenire videtur. Potius erg'O prædicato illi: utzÓgto-
loi éxxXrjGitöv h. 1. altiorem signiíicationein tribuimus, illam nempe, iuxta
quam doctores ecclesiarum, qui auctoritate præcellebant, Apostoli vocantur;
hoc enim nomine non tantum Barnabas et Paulus Act. 14, 4. 14 insigniun-
tur, sed llom. 16, 7 de Andronico etiam et Junia Iegimus: ohiveg eiatv
énÍGrifiot év Toig dnoGToi.oig. Sic quoquc apud scriptores posteriores pleri-
que doctorum ecclesiæ antiquæ Apostoli adpellantur Neque obiicien-
dum est, genitivum éxxhfGmv eos indicare, a quibus missi essent, quum enim
Paulus Rom. 11, 13 se éO-vcov dnóoTolov vocet, hoc Ioco ii, ad quos mis-
sus erat, genitivo casu indicantur. Ulud autem, quod iam adtulimus,
Andronicum et Juniam nomine Apostolorum insigniri, satis demonstrat, nos
hoc vocabulo non solum ad doctores primi gradus, si ita dicere licet, able-
gari, atque adeo hac adpellatione nullum indicium liabere, quo fratrem illum,
posteriore loco commemoratum, etiamsi eius nomcn in Actis Apostolorum
aut in epistolis obviam sit, ab aliis dignoscamus.
Tanto autem magis verba Pauli nos provocant, ut nomen fratris
illius, cuius in priore versu mentio facta est, verisimili saltem coniectura,
investigemus. Yir, cuius Iaudes per omncs coetus celcbrabantur, posteritati
vix potest esse occultus, sed potius, ut nomen eius inter celeberrima, quæ
nobis ex illis temporibus servata sunt, nomina quæramus, instigamur; quum-
’) Vid. Scharlingius ad Ep. ad Corintliios posteriorem pag. 76.
(1) Band
(2) Band
(3) Saurblað
(4) Saurblað
(5) Blaðsíða 1
(6) Blaðsíða 2
(7) Blaðsíða 3
(8) Blaðsíða 4
(9) Blaðsíða 5
(10) Blaðsíða 6
(11) Blaðsíða 7
(12) Blaðsíða 8
(13) Blaðsíða 9
(14) Blaðsíða 10
(15) Blaðsíða 11
(16) Blaðsíða 12
(17) Blaðsíða 13
(18) Blaðsíða 14
(19) Blaðsíða 15
(20) Blaðsíða 16
(21) Saurblað
(22) Saurblað
(23) Band
(24) Band
(25) Kjölur
(26) Framsnið
(27) Kvarði
(28) Litaspjald
(2) Band
(3) Saurblað
(4) Saurblað
(5) Blaðsíða 1
(6) Blaðsíða 2
(7) Blaðsíða 3
(8) Blaðsíða 4
(9) Blaðsíða 5
(10) Blaðsíða 6
(11) Blaðsíða 7
(12) Blaðsíða 8
(13) Blaðsíða 9
(14) Blaðsíða 10
(15) Blaðsíða 11
(16) Blaðsíða 12
(17) Blaðsíða 13
(18) Blaðsíða 14
(19) Blaðsíða 15
(20) Blaðsíða 16
(21) Saurblað
(22) Saurblað
(23) Band
(24) Band
(25) Kjölur
(26) Framsnið
(27) Kvarði
(28) Litaspjald