loading/hleð
(17) Page 13 (17) Page 13
13 meraoria apud illas gentes literarum artem ignorautes, ut supra jam monui, validissima ipsa hac re facultatem ac- cepit in antiquiora tempora recedendi. Haudquaquam opinio mea est, genealogias, quas reliquas habemus ad ultimum usque fide dignas esse; libenter concedo illas, quo longius in tempora recedant, eo incertiores imo fa- bulosas fieri, at in duo aut tria saecula retro a tempore primi scriptoris islandici historicam fidem iis attribuere possumus mea opinione et, si cum genealogiis conjunctae sunt relationes historicam speciem praebentes, quin altius recedere possimus, non dubito. Quae verba Theodericus monachus in prologo dicit: (Langebek script. rer. dan. V. 312.) »Sed quia constat, nullam ratam regalis stem- matis successionem in hac terra cxstitisse ante Haraldi pulchrecomati tempora ab ipso exordium fccimus,« non ad refellendam opinionem meam apta sunt, cum Haraldus ille primus fuerit Norvegiae monarcha, et ante eum igitur re vera nullum illorum regum stemma exsistere potuerit, omni autem historica memoria carere tempora ante illum regem, ne Theodericus quidem contendit, qui e contrario allatis Hugonis de S. Victore et Sigeberti Gemblacensis verbis evincere conatur, »etiam ante tempora Haraldi in hac terra fuisse in bellicis rebus potentes viros« quorum »memoriam scriptorum inopia delevit.« Theodericum autem multis nobis superstitibus monumentis egisse, et ex nar- ratione potissimum Islandorum in Norvegia degentiura hausisse constat, quorum memoria historica vulgo ab Haraldi temporibus, ut quibus Islandia incoleretur, inci- piebat. — Quae autem remanet genealogiarum pars, licet fabulosam aut potius mythicam eam esse contendam, ta- men non omni auctoritate privata est, in omnibus enim


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (17) Page 13
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/17

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.