loading/hleð
(19) Page 15 (19) Page 15
15 non ita se habere censeo; animadvertendum enim est, Snorronem hic dicere: »eptir fornum kvaedum ok sögu- liódum, er menn hafa haft til skemtanar sér etc.« atque postea: »Med Haraldi váru skáld, ok kunna menn en kvaedi peirra, ok allra konunga kvaedi peirra, er sídan hafva verit at Noregi, ok tökum ver mest doemi af pví er sagt er í peim kvaedum, er kvedin váru fyrir sjálfum höfdingjunum, eda sonu peirra: tökum ver pat allt fyrir satt, er í peim kvaedum finnst um ferdir peirra eda or- rustur. En pat er háttr skálda at lófa pann mest, er pá eru peir fyrir, en engi mundi pat póra, at segja sjálfum hönum pau vaerk hans, cr allir peir er heyrdi, vissi at hegómi vaeri ok skrök, ok svá sjálfr hann; pat vaeri pá hád en eigi Iof« (i. e. in Haraldi comitatu fuerunt poetae, quorum carmina etiamuum sciunt homines, nec non regum omnium carmina, qui post eum fuere in Norvegia. Nos vero id potissimum sumsimus nostrae narrationis exemplar, quod in iis dictum est carminibus, quae coram ipsis prin- cipibus, aut eorum filiis cecinere poetae: omne (enim) id verum ducimus, quod in istis reperitur carminibus de expeditionibus eorum rebusque in bello gestis. Est qui- dem mos poetis, ejus praecipue decantare laudes, quem ut praesentem venerantur, aut sibi sumsere celebrandum: nemo autem eo procederet audaciae, ut ipsi narraret res ab eo gestas, quas falsas ac fictas vanaque esse men- dacia, tam omnibus aliis auscultantibus, quam ipsimet constaret: id quod dedecori esset et contumeliae, non laudi). — Haec alia esse carmina, quam priora illa »an- tiqua« perspicuum est. — Hoc enim loco auctoritatem poetarum regibus, quos laudaverunt, aequalium probare studet, seque omnia ab illis prolata pro veris habere


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (19) Page 15
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/19

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.