loading/hleð
(21) Page 17 (21) Page 17
17 poetis, aliaque, quae ad illorura poemata spectant, atque haec relata alter ille de historicis poematibus sequitur locus, ut ad prius carminum genus »foru kvaedi ok sö- guliódir« i. e. mythica carmina haec Thiodolfi et Eyvindi pertinere perspicuum sit. At si nobis persuasum est, illis poematibus significari mythica carmina, quidnam sibi volunt illa verba: »Nu póat vér vitum ei sannindi á pví, pá vitum vér doemi til pess at gamlir fraedimenn liafa slíkt fyrir satt haft“ (i. e. etsi harum rerum nobis non constat veritas, exempla tamen scimus, unde constat, doctissimos prisci aevi viros eas pro veris habuisse). An re vera illa excusationem quandam et criticum dubium involvunt? Minime puto! Snorro his ipsis verbis de auctoritate mythi- corum carminum dijudicat. Ipsi, historiam a primordiis incepturo, nihil reliquum fuit, nisi ut a mythicis tempo- ribus incipiat; optime cognovit non historica veritate in- dutas esse illas antiquissimas narrationes, sed omnium populorum historiam mythico quodam tempore incipere, hosque mythos eodem jure, quam omnia alia, populi historiae adnumerari, sine ulla dubitatione igitur auctori- bus carminibus antiquis mythicas narrationes refert omnino ut in popularium opinionibus illas invenit, nullis additis propriis cogitationibus, nullis rebus omissis aut mutatis propriaeque sentenliae accommodatis, atque in praefatione, ubi fontes suos enumerat, de illis carminibus dicit: etsi non vera illa esse contendere possumus, tamen illud sci- mus, antiquos sapientes viros ea pro ratis habuisse; qui- bus nihil aliud dicit verbis, quam: »haec carmina mytliica sunt, nostro quidem historico jam studio dedito saeculo auctoritate egentia, sed sola in antiquis temporibus histo- riam recondentia monumenta.« 2


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (21) Page 17
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/21

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.