loading/hleð
(27) Page 23 (27) Page 23
23 eandem fortasse historiam auctam retractatamque anno 1218. cum ipse Norvegiam peteret, secum duxit. Magna apud Skulium comitem regemque ipsum auctoritate ho- noreque gavisus est, atque cum Islandiam reverteretur praeter munifícentissima dona, baronis accepta dignitate a rege dimissus est. — Quae narrantur, eum Islan- diam Norvegiae regi se proditurum pollicituin esse, una cum Finno Magnaeo, Mohnikio aliisque eo minus credo, cum nihil ad illa policita cfficienda fecerit; pro carmi- nibus autcm encomiis eum tantam dignitatem accepisse non veri est simile, cum poetae merces dona sint, quorum magnam Snorro retulit copiam. Mihi igitur probatur: Hakonem regem, Snorronis intellecta historica indole, pe- tiisse ab eo ut suae stirpis historiam conscriberet, eo potius, cum exemplum ad manus esset historiae Skioldo- rum, cumque studium efferendae stirpis gloriae summum omnibusque commune esset, et ob hanc causam Snorro- nem dignitates accepisse. — Anno 1230. partem saltem hujus operis jam conscriptam fuisse scimus (cf. Heimsk. , cd. fol. Hafn. I, p. XXXIX), cumque iterum in Norvegiam profectus esset a. 1237. hanc elaboratam historiam regi tradere Jortasse in mente habuit, sed inimicitiis inter Sku- lium ducem regemque exortis impeditus est quominus pro- positum efficeret. IIis omnibus causis satis probasse mihi videor, Ing- lingorum historiam non Norvegiae scripsisse Snorroncm, ut eodem jure atque majore etiara, quam quo inscribitur »Noregs konunga sögur« aut »Aefi Noregs konunga,* inscribi potest »lnglinga sögur (seu »saga“) aut »Aefi Inglinga.« Ad praefationem revertamur, cujus priorem partem


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (27) Page 23
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/27

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.