loading/hleð
(28) Page 24 (28) Page 24
24 ad Inglingasagam primam Heimskringlae partem spectare contendunt. Ut pro ratis haec habeamus, tamen non longius quam ad haec verba: »Enn er Haraldr enn har- fagri var konungr i Noregi, pá byggdist Island« (i. e. cae- terum, Haraldo pulchricomo imperante in Norwegia, ha- bitari coepta est Islandia), extendenda est prior illa pars; haec enim verba locus ille a me supra allatus de carmi- nibus historicis sequitur. Initium autem praefationis pa- riter ad totum opus pertinet: »A bók pessi lét ek rita fornar frásagnir um höfdingja pá er ríki hafa haft á nordrlön- dum, ok á danska tungu hafa maelt, svá sem ek hefir heyrt fróda menn segja« ; (i. e. in hoc libro scribi ego curavi antiquas narrationes de principibus qui regnis prae- fuere in borealibus terris, quique Danica locuti sunt lingua, prout narrantes audivi doctos viros); ut non eam, quac ad solam Inglingasagam spectare perhibetur, partem nisi a verbis: »svá ok nokkurar kynkvislir peirra eptir pví sem mér hefir kennt verit* (i. e. nec non quasdam eorun- , dem genealogias, quotquot mihi factae sunt cognitae), in- cipere possimus. Sequuntur quae de carminibus mythicis jam admonui, tum Thiodolfi Eyvindique carminibus ut ad illa mythica pertinentibus pertractatis, haec.Snorro profert verba: »Eptir pjódólfs sögn er fyrst ritin aefi Inglinga, ok par vidaukit eptir sögn fródra manna« (i. e. ad Thiodolfi traditionem primura scripta est Inglingorum historia, eaque aucta ex relationibus muita scientium vi- rorum); quibus potissimum verbis nisa est opinio, ad solam Inglingasagam pertinere hanc praefationis partem; Snorronem, mentione facta carminum Thiodolfi et Eyvindi, his in perscribenda Inglingasaga se usura esse, atque hanc historiam postea doctorum virorura relatis se ampliíicasse,


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (28) Page 24
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/28

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.