loading/hleð
(29) Page 25 (29) Page 25
25 profiteri pcrhibent. Displicuit rnihi sempcr haec opinio, cum non persuadere mihi potui, virum tanta eruditione praeditum, tantam in praefatione ad magnum opus par- vulae particulae rationem habuisse, pauca vero de toto opere dixisse. Diligentius mente pertractatis his rcbus, animadvertendum mihi visum est, Snorronem hic dicerc »aefi Inglinga8 non ut postea inscripsit primum operis partem, »Inglinga saga«. IIoc autem nomen toti opcri deberi jam supra probavi, quibus rebus commotus equi- dem hunc titulum a Snorrone operi inditum esse conjicio. Cum igitur dicat: »Eptir piódólfs sögn er fjrst ritiu aeli Inglinga, ok par vidaukit eptir sögn fródra manna« ita interpretor hacc verba: e Thiodolfi carmine hausta est prima pars operis mei, et continuatio e sapientium viro- rum relatis (i. e. scriptis). Vcrbum eniin »vi3auka« non solum »amplificare, augere« sed etiam »continuare“ possc significare, teste utor illo, quem in litcris Arngrimi ad Brynjolfum invenimus, loco de Edda: »han jók vid p;i Edda« ; haec enim Eddae amplificatio nihil fuit nisi con- tinuatio. »Sögn« sunt et historiae literis mandatae ct poetae historici carmina; eadem ratione et poeta et histo- ricus »fródr madr« vocatus est. »Fródra manna sögn« igitur sunt et illa quorum in initio praefationis mentionem facit: »fornar frásagnir, svá sem ek hefir heyrt fróda meun scgja« (i. e. antiquas narrationes, prout narrantes audivi doctos viros), et quae infra commemorat carraina historica. Non omnino nego etiam ad Inglingasagae amplificationem pertinere haec verba, cum certissiraum sit, Snorronem praelcr Thiodolfi et Eyvindi carmina alios fontes ad ela- borandam raythicam historiae partem adhibuisse, sed non ad id solum spectant, imo etiam ad totuin opus. Hoc


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (29) Page 25
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/29

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.