loading/hleð
(30) Page 26 (30) Page 26
26 modo, quae in praefatione Snorro dicit, breviter hacc sunt: »Historia mea hausta est ex antiquis narrationibus, quas scriptas jam reperi a sapicntibus viris, praeterea c stemmatibus genealogicis regum nobiliumque, aliqua quo- que pars ex antiquis carminibus, quae quamvis mythica esse sciam, tamen ad historiam pertinere censeo. Talia sunt Thiodolii Hvinensis Inglingatal et Eyvindi Skaldaspil- leri Haleygjatal, quae carraina majores, alterum Rögnvaldi alterum Haconis potentis enumerantia illorum mortem se- pulturamque enuntiant. Thiodolfi carmen primae histo- riarum partis argumentum dedit, quae amplificatae et con- tinuatae sunt ad fidem scriptorum a doctis viris editorum. Haec mythica aetas in duas partes secundum sepulturae modum divisa est, quarum prima, rogorum aetas, tumu- lorum altera fuit vocata. Haraldi pulchricomi temporibus autem cum Islandia habitata sit, cumque poetae historici, quorura et nomina et carmina adhuc nota sunt, — quibus car- minibus auctoritatem vindico — apud eum degerint, omnes ejus res gestae melius memoria retentae et pluribus collu- stratae sunt, quare ab eo historica aetas incipitur. Maxime de historico studio meritus est Arius, qui chronologiam de rebus Islandicis praecipue, sed etiam nonuullis de ex- ternis rebus praesertim Norvegicis, Danicis, Anglicis, ela- boravit, quod opus fide dignissimum est. At eandem auctoritatem habere carmina historica censeo, quippe quae propter artiíiciosam vcrborum positionein metrique diffi- cultatem non facile mutari possint." — Haec sunt mea opinione quae in praefatione Snorro dicit, atque ita mihi haec praefatio tam magni viri digna esse videtur, brevem fontium, e quibus hausit scriptor, conspcctum criticum cxhibens.


De Snorrone Sturlaeo

Year
1853
Language
Latin
Pages
44


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: De Snorrone Sturlaeo
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3

Link to this page: (30) Page 26
http://baekur.is/bok/bd450e5d-9151-44e7-83d2-cc69c99e5bb3/0/30

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.