![loading/hleð](/images/loadingkey-7e99e1159a3686f6aa4f90043c554483.gif)
(7) Blaðsíða 3
THORLEIFUS GUDMUNDI REPP,
LECTORI S. P. D.
Quibus rationibus inductus alienigena, rem praeclaris-
simam, quae Mag. Britannise unquam contigit, Senatus
nempe Reformationem, carmine qualicunque statuerit con-
celebrare, exponere vix foret necessarium, nisi forte
conamen insolitum — nam eorum quae quotidie fiunt facilis
est venia — exeusationem desiderare videretur. Igitur,
cum ingens mortalium multitudo Edinburgi undecunque
congregata, quasi ad splendidissimam quandam et tri-
umpbalem pompam, auctorem et principem reformationis,
summo ardore et studio lionorare decrevisset, nullus dubi-
tavi, quin tantse rei recordationem, celeberrimus quisque
vates, pro ingenii ubertate et inventionis solertia, versu
exsequi certaturus esset. In publico universae nationis
gaudio, Euterpes silentium, nec decorum satis videbatur,
nec, in gente imprimis musica, omine faustum: nam Bri-
tannos eduli et potabili supplicatione contentos fore, minim e
fuit existimandum : fas erat Orphicis vel Olympicis lautiora
exspectare carmina, prsesertim in Britannia, ubi tam multi
sunt, tamque insignes Musarum cultores: ubi academise
atque palestrae poesin prae alia arte quacunque lionorant
atque sectantur. In hacce corona poetica, quam textum iri