![loading/hleð](/images/loadingkey-7e99e1159a3686f6aa4f90043c554483.gif)
(8) Blaðsíða 4
4
praesagiebam, unum saltern folium barbaricum, quanquam
decorem quidem nullum allaturum, tolerari tamen posse
credidi: meum itaque promptus attuli, minime segre laturus
quod arte, elegantia, ingenio facile ab indigenis poetis
vincerer, imo, vel ab imis. Liberali et honesta arte vinci
vix illi potuit grave videri, qui nuper fuerat malis victus
artibus. Pretserea rei Britannicae tanta jam moles est, et
potentiae rami adeo late sparsi, atque dissitae radices, ut nil
geri perferrive possit in populi Britannici commodum, quod
non quadam ex parte prosit universo generi liumano. Et
similiter siquid detrimenti capit respl. Britannorum, totius
orbis ilia laesio est. Haud sum veritus itaque donum exbi-
bere Musae barbarae; qua in re tam a contentionis suspicione
tutus, quam ab invidia remotus videbar: meorum popula-
rium, praeter me, quantum sciam, nemo inter Scotos degit,
nemo inter Britannos ; nulla igitur adfuit “ magis oportu-
norum concursatio; ” nil prohibuit quominus Islandicas in
me susciperem partes in Blustris Viri triumplio celebrando.
Ad ipsum carmen quod attinet, cum in illo non nulla
obscura queant existimari, statui hie ejusdem sensum ex
primere verbis Anglicis, et quidem soluta oratione. Yersus
1—28 generalia tractant et aliquo pacto stropham referunt,
quorum antistropbam censeo reliquos (29 — 56) ipsum
spectantes reformation^ lieroem. Versus 17—28 de obso-
letis agit urbibus, quas Rotten Boroughs Angli vocaut.
Vale.
Seripsi Edinburgi d. vi. Kal. Octobr.
A. MDCCCXXXIV.
f