loading/hleð
(8) Page 4 (8) Page 4
4 praesagiebam, unum saltern folium barbaricum, quanquam decorem quidem nullum allaturum, tolerari tamen posse credidi: meum itaque promptus attuli, minime segre laturus quod arte, elegantia, ingenio facile ab indigenis poetis vincerer, imo, vel ab imis. Liberali et honesta arte vinci vix illi potuit grave videri, qui nuper fuerat malis victus artibus. Pretserea rei Britannicae tanta jam moles est, et potentiae rami adeo late sparsi, atque dissitae radices, ut nil geri perferrive possit in populi Britannici commodum, quod non quadam ex parte prosit universo generi liumano. Et similiter siquid detrimenti capit respl. Britannorum, totius orbis ilia laesio est. Haud sum veritus itaque donum exbi- bere Musae barbarae; qua in re tam a contentionis suspicione tutus, quam ab invidia remotus videbar: meorum popula- rium, praeter me, quantum sciam, nemo inter Scotos degit, nemo inter Britannos ; nulla igitur adfuit “ magis oportu- norum concursatio; ” nil prohibuit quominus Islandicas in me susciperem partes in Blustris Viri triumplio celebrando. Ad ipsum carmen quod attinet, cum in illo non nulla obscura queant existimari, statui hie ejusdem sensum ex primere verbis Anglicis, et quidem soluta oratione. Yersus 1—28 generalia tractant et aliquo pacto stropham referunt, quorum antistropbam censeo reliquos (29 — 56) ipsum spectantes reformation^ lieroem. Versus 17—28 de obso- letis agit urbibus, quas Rotten Boroughs Angli vocaut. Vale. Seripsi Edinburgi d. vi. Kal. Octobr. A. MDCCCXXXIV. f


Carmen

Carmen ad illustrissimum comitem Carolum Grey
Year
1834
Language
Multiple languages
Pages
16


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: Carmen
https://baekur.is/bok/31362dfb-7860-4376-a18b-ccf52751dbff

Link to this page: (8) Page 4
https://baekur.is/bok/31362dfb-7860-4376-a18b-ccf52751dbff/0/8

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.