loading/hleð
(7) Page 3 (7) Page 3
THORLEIFUS GUDMUNDI REPP, LECTORI S. P. D. Quibus rationibus inductus alienigena, rem praeclaris- simam, quae Mag. Britannise unquam contigit, Senatus nempe Reformationem, carmine qualicunque statuerit con- celebrare, exponere vix foret necessarium, nisi forte conamen insolitum — nam eorum quae quotidie fiunt facilis est venia — exeusationem desiderare videretur. Igitur, cum ingens mortalium multitudo Edinburgi undecunque congregata, quasi ad splendidissimam quandam et tri- umpbalem pompam, auctorem et principem reformationis, summo ardore et studio lionorare decrevisset, nullus dubi- tavi, quin tantse rei recordationem, celeberrimus quisque vates, pro ingenii ubertate et inventionis solertia, versu exsequi certaturus esset. In publico universae nationis gaudio, Euterpes silentium, nec decorum satis videbatur, nec, in gente imprimis musica, omine faustum: nam Bri- tannos eduli et potabili supplicatione contentos fore, minim e fuit existimandum : fas erat Orphicis vel Olympicis lautiora exspectare carmina, prsesertim in Britannia, ubi tam multi sunt, tamque insignes Musarum cultores: ubi academise atque palestrae poesin prae alia arte quacunque lionorant atque sectantur. In hacce corona poetica, quam textum iri


Carmen

Carmen ad illustrissimum comitem Carolum Grey
Year
1834
Language
Multiple languages
Pages
16


Direct Links

If you want to link to this book, please use these links:

Link to this book: Carmen
https://baekur.is/bok/31362dfb-7860-4376-a18b-ccf52751dbff

Link to this page: (7) Page 3
https://baekur.is/bok/31362dfb-7860-4376-a18b-ccf52751dbff/0/7

Please do not link directly to images or PDFs on Bækur.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.